Liber Job*

Caput 9: Versus 17

In turbine etiam conteret me.Qui in tranquillitate exspectatus contempsit, in turbine conteretur.Turbine:quia in commotione elementorum ibi districte requiri opera timet: cum et quosdam sine operibus originali reatu damnari videt, quorum voce ait:Multiplicabit vulnera mea.Quia ipsi nihil egerunt, unde dicitur:Non est mundus in conspectu ejus, nec infans unius diei.Sine causa.Pro aestimatione humani sensus; sed apud Deum justum est, ut arbor in ramis amaritudinem servet, quam traxit a radice. Haec etiam spiritualiter de Job, qui flagella Dei in turbine, et metuens praevidit, et praevidens pertulit, unde ait:Et multiplicabit vulnera mea sine causa,quia non pro culpa percussus est, unde supra,ut affligerem eum frustra.
(* Traductions européennes)